- GULIELMUS Perkinsius
- GULIELMUS PerkinsiusAnglo-Britannus, patriâ Varvicensis, oppido Marstoniensis, Theologus Cantabrigiensis celeberrimus. Natus primo Elizabethae Reginae Anno, Obiit ultimo A. C. 1602. Opera eius Latine reddita ab Abrahamo Mylio 2. tom. Fol. Genevae, in alias etiam linguas translata sunt, Sanctissimus et exercitatissimus Theologus, scriptis inprimis, quae Christianam praxin sapiunt, clarissimus. Laetus Comp. Hist. Univ. Vide et Paul. Freher. Theatro. Vir. Erud. Clar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.